Esther*

Caput 1: 6

et pendebant ex omni parte tentoria aerii coloris et carpasini et hyacinthini sustentata funibus byssinis atque purpureis qui eburneis circulis inserti erant et columnis marmoreis fulciebantur lectuli quoque aurei et argentei super pavimentum zmaragdino et pario stratum lapide dispositi erant quod mira varietate pictura decorabat
(* Traductions européennes)

Glose

Et pendebant.Byssus mortificationem carnis significat. Purpura sanguinem martyrii. Columnae marmoreae, firmitatem doctorum. Bene ergo dicitur quod tentoria diversi coloris byssinis et purpureis funibus per circulos eburneos in columnis marmoreis suspendebantur; quia decor Ecclesiae in sapientiae meditatione et in virtutum ascensione per carnis mortificationem et castitatem cum martyrii dignitate in doctoribus debet effulgere; et ipsorum verbo et exemplo ad aliorum notitiam pervenire: ut ab his instructi et confortati, aulam paradisi mereantur introire.Et columnis marmoreis fulciebantur.Id est, doctoribus de quibus dicitur:Ego confirmavi columnas ejusPsal. 74..Ex alibi:Columnas fecit argenteas, reclinatorium aureumCant. 3..Super pavimentum.Smaragdus a nimia viriditate sui sic vocatur. Parium, genus marmoris candidissimum. Per virorem enim fidei et candorem castitatis construitur fundamentum humilitatis.Beati enim pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum.Matth. 5..Et:Qui se humiliat exaltabiturLuc. 10.. Et alibi:Discite a me, quia mitis sumMatth. 11.,etc.