Esther*

Caput 1: 7

bibebant autem qui invitati erant aureis poculis et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur vinum quoque ut magnificentia regia dignum erat abundans et praecipuum ponebatur
(* Traductions européennes)

Glose

Vinum.Secundum illud:Charitas Dei diffusa est in cordibus nostrisRom. 5.,etc. Alii datur sermo scientiae, alii sapientiae, alii fides, alii gratia sanitatum.Nolentes cogeret ad bibendum,etc. Nemo cogitur spirituale donum accipere: filios vult Deus, non servos: voluntatem vult, non necessitatem, secundum illud:Qui potest capere capiatMatth. 19..Item.Si vis ad vitam ingredi, serva mandataIbid..Et:Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habesIbid.,etc.