Esther*

Caput 2: 14

et quae intraverat vespere egrediebatur mane atque inde in secundas aedes deducebatur quae sub manu Sasagazi eunuchi erant qui concubinis regis praesidebat nec habebat potestatem ad regem ultra redeundi nisi voluisset rex et eam venire iussisset ex nomine
(* Traductions européennes)

Glose

Atque inde.Qui se ab Ecclesia per vitiorum sordes separaverit, merito in secundas aedes retruditur ubi concubinae regis morantur: quia sanae fidei casus descensum honoris meretur, nec habet ultra potestatem ad regem redire, nisi superna gratia visitatus, in pristinae statum dignitatis restituatur.