Esther*

Caput 2: 15

evoluto autem tempore per ordinem instabat dies quo Hester filia Abiahil fratris Mardochei quam sibi adoptaverat in filiam intrare deberet ad regem quae non quaesivit muliebrem cultum sed quaecumque voluit Aegaeus eunuchus custos virginum haec ei ad ornatum dedit erat enim formonsa valde et incredibili pulchritudine omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur
(* Traductions européennes)

Glose

Evoluto autem.Id est, transactis quinque aetatibus mundi, quibus patrum propago processerat, instabat sexta aetas veniente Redemptore, in qua gentium multitudo per Evangelium vocanda erat.