ducta est itaque ad cubiculum regis Asueri mense decimo qui vocatur tebeth septimo anno regni eius
(* Traductions européennes)
Glose
Tebeeth. Apud Hebraeos; Xudimos, apud Graecos; Januarius est apud Latinos. In quo Dominus incarnatus octavo die circumcisus a magis adoratus, et mysticis muneribus est honoratus, in quo etiam a Joanne baptizatus esse praedicatur.