Esther*

Caput 3: 1

post haec rex Asuerus exaltavit Aman filium Amadathi qui erat de stirpe Agag et posuit solium eius super omnes principes quos habebat
(* Traductions européennes)

Glose

Aman filium.Potentes saeculi, qui beneficiis divina potestate collatis abutentes, quos consortes habent naturae dedignantur habere consortes gratiae: et honorem et reverentiam quam soli Deo debuerunt, in sese transferre contendunt. Eos autem qui consentire nolunt, odiis et cruciatibus persequuntur: sed justo Dei judicio in insidiis suis capiuntur iniqui. Unde dicitur:Justus angustia liberatur, et traditur impius pro eoProv. 11..Potest per Amanquem Josephus de stirpe Amalec esse commemoratJudaeorum populus figurari: qui prophetas occiderunt, et Dominum prophetarum et apostolos, ejus generis nobilitatem propter incredulitatem et duritiam cordis perdentes, qui per Isaiam principes Sodomorum et populus Gomorrhae dicuntur. Unde Ezechiel:Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea.