Esther*

Caput 3: 10

tulit ergo rex anulum quo utebatur de manu sua et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag hosti Iudaeorum
(* Traductions européennes)

Glose

Tulit ergo.Sicut Aman epistolas dirigens, regis signaculo eas munire conatur: ut facilius votum expleatur, sic Judaei libros divinae legis in quibus est signaculum summi regis, id est, gratia Spiritus sancti ad comprehendendam haeresim suam assumunt in testimonium, reprobantes societatem gentium et Christi Evangelium, quasi divinis praeceptis contrarium.