Esther*

Caput 7: 9

dixitque Arbona unus de eunuchis qui stabant in ministerio regis en lignum quod paraverat Mardocheo qui locutus est pro rege stat in domo Aman habens altitudinis quinquaginta cubitos cui dixit rex adpendite eum in eo
(* Traductions européennes)

Glose

Harbona.Doctores legis significat, qui scelera et dolos Judaeorum praedixerunt, unde Moyses:Novi quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis de via quam ostendi vobisDeut. 31..Et in Evangelio:Est qui accusat vos, Moyses, in quo speratisJoan. 5..In domo Aman.Iniquos tumultuantes contra Christum, significat Aman et ejus Ecclesiam persequentes. Christus autem in lege erat eis promissus; lex itaque, quae ad custodiam vitae data est, ipsis in mortem versa est, per quam Christum delere, et ejus confessores interficere moliebantur: et qui per legem innoxios opprimere volebant; ipsa accusante, justi judicii accepere sententiam. Qui in lege peccaverunt, per legem vindicabuntur.