Esther*

Caput 8: 9

accitisque scribis et librariis regis erat autem tempus tertii mensis qui appellatur siban vicesima et tertia illius die scriptae sunt epistulae ut Mardocheus voluerat ad Iudaeos et ad principes procuratoresque et iudices qui centum viginti septem provinciis ab India usque Aethiopiam praesidebant provinciae atque provinciae populo et populo iuxta linguas et litteras suas et Iudaeis ut legere poterant et audire
(* Traductions européennes)

Glose

Accitisque scribis,etc. Quia Evangelii doctrina ita condita est per scriptores Novi Testamenti, Domino mediante, ut sanctae Trinitatis fides plenissime in ea contineretur, et totius decalogi summa perfectio in duobus praeceptis charitatis demonstraretur.Qui centum viginti.In quibus totus mundus signatur. Nam denarius numerus per duodenarium multiplicatus centum et viginti facit, quibus septenarius sociatus totius summae plenitudinem concludit: ita decalogi custodia apostolica traditione per totum orbem diffusa, septiformis Spiritus gratia in cordibus fidelium infunditur vel est consummata.