Aman enim filius Amadathi stirpis Agag hostis et adversarius Iudaeorum cogitavit contra eos malum ut occideret illos atque deleret et misit phur quod nostra lingua vertitur in sortem
(* Traductions européennes)
Glose
Et misit Phur,etc. Sors in urnam missa, dispositionem cujuslibet rei in hominis mente significat, cujus eventum non humanum, sed divinum regit arbitrium, unde Salomon:Sortes mittuntur in sinum: sed a Domino temperanturProv. 16..