Exodus*
Caput 10: Versus 13-18
Et extendit Moses virgam.[RAB.]Quaedam prodigia fiunt per Mosen, quaedam per Aaron, quaedam vero per ipsum Dominum; ut cognoscamus in quibusdam per sacrificia sacerdotum et obsecrationes pontificum nos esse purgandos, quos Aaron persona designat: in quibusdam per scientiam legis emendandos, quod Mosi designat officium. In difficilioribus autem ipsius Domini virtute egemus.[GREG., lib. 31, Moral., cap. 20]. Exhibitae coelitus Aegypti plagae, etc., usque ad cum vanis laudibus quorumdam jam quasi fortium opera enervant.