Exodus*

Caput 10: Versus 4-12

Ecce ego inducam cras locustam,etc.RAB.Octavum praeceptum:Falsum testimonium non dices:octava plaga, locusta, animal scilicet dente noxium. Falsus enim testis nocet mordendo et consumit mentiendo. Unde:Si mordetiset consumitis, videte ne ab invicem consumaminiGal. 5..ORIG. hom. 4 in Exod.Puto per hoc genus plagae dissidentis semper, a se et discordantis humani generis inconstantiam confutari. Locusta enim, cum regem non habeat, secundum Scripturam, ordinatum ducit exercitum: homines vero, cum rationales facti sunt, neque se regere ordinate potuerunt, neque Dei regentis patienter moderamina pertulerunt.STRAB.Per locustam, quae regem non habet, significatur temeritas illorum qui, licet diversis poenis multati, semper in duritia sua manent, tanquam nullum habeant rectorem.Locustam.ISID.Locustae pro mobilitate levitatis accipiuntur tanquam vagae et salientes animae pro voluptate saeculi.
(* Traductions européennes)