Glose
Dixit etiam Deus,etc.[BEDA, ubi supra.]Post ornatam quarto die coeli faciem luminaribus, ornantur suis animalibus die quinto inferiores mundi partes, aqua scilicet et aer.Dixit etiam Deus: Producant aquae reptile,etc.[AUG., lib. II de Gen. ad litt., ex c. 1, 2, 3, 4, 5 et 6, tom. 3]Oportebat in creandis habitatoribus inferioris partis, etc., usque ad Quod intelligendum non est nisi in aquarum naturam pinguioris aeris qualitate conversos.Animae viventis.[AUG., ibid., c. 8]Id est, quae sunt in animabus vivis, sicut dicitur: Ignobilia hominum, id est, qui sunt in hominibus ignobiles. Quod quidam propter tarditatem sensus putant dictum esse vel quia pisces nullius sint memoriae; sed certissimum est eos habere memoriam.[AUG., ubi supra, c. 3, 4]De conversione elementorum quaestio est. Alii dicunt omnia posse converti in omnia, etc., usque ad quod enim tactu aquas, ventosque sentimus; hinc est quod solida terra omnibus elementis miscetur, sed in his crassioribus sentitur amplius.Sub firmamento, etc. Etsi immenso interjacente spatio, volant tamen aves sub sidereo coelo, quae super terram volant: sicut homines qui in terra sunt, sub coelo esse dicuntur. Alia translatio:Secus firmamentum coeli,quia vicina sunt aetheri spatia hujus aeris qui aves subvehit.[AUG., de Gen. ad litt., l, 3, c. 9, 10, tom. 3, col. 284]Notandum quosdam philosophos ita sua cuilibet elemento distribuisse animalia, etc., usque ad caliginosa tamen aeris loca tenere tantum permissi sunt, qui eis quasi carcer sit usque ad tempus judicii.