Genesis*

Caput 1: 21

creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquae in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum
(* Traductions européennes)

Glose

Creavitque Deus cete grandia,etc.THEOD. q. 18 in Gen.Pueri tum terriculamentis, tum loris etiam et virgis indigent: per illa ipsos terremus, per haec autem erudimus: Cum igitur animadvertit et nos Deus ad ignaviam proclives, bestias condidit, veluti lora quaedam et terriculamenta, ut per ea nos terrens ad se traheret, atque ejus auxilium imploraremus. At sicut qui perfecti sunt terriculamenta hujusmodi, et lora contemnunt; sic qui in virtute educati sunt, bestiarum incursus non formidant. Siquidem Adae, priusquam peccasset, assistebant bestiae, obsequium profitentes. Et rursum ipsum Noe ingredientem arcam, leo, pardus et bestiarum atrocissimae quaeque, ovium more, sequebantur. Et Danieli aderant leones, qui alioqui famelici, accedere tamen ad eum non audebant, eo quod in illo characteres divinam imaginem praeseferentes conspicerent. Itidem vipera, quae dentes injecerat in manum Apostoli, cum nihil peccato tenerum aut molle in eo reperisset, mox resiliit, et in ignem se conjecit, supplicium de seipsa quodammodo sumens, quod corpus sibi nullatenus conveniens adorta esset. Nos autem ideo bestias formidamus, quia virtutem negligimus. Praeterea et ad alia bestiae non sunt nobis inutiles: nam ex eis medici pharmaca non pauca componunt ad morbos pellendos: ne quis igitur bestias considerans de Creatore conqueratur, sed utilitatem investiget.Et omnem animam,etc. Ad differentiam hominis, qui faciendus ad imaginem Dei, et, si praecepta servaret, perpetua immutabilitate maneret. Caetera vero animalia sic facta sunt, ut alia aliis in alimoniam cederent vel senio deficerent.