Genesis*

Caput 1: 22

benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram
(* Traductions européennes)

Glose

Benedixitque illis,etc.AUG., lib. de Gen. imp., c. 15, tom. 3Benedictionem ad fecunditatem valere voluit, quae in successione prolis apparet, ut ea benedictione qua infirma et mortalia creata sunt, genus suum nascendo custodiant.CHRYSOST., hom. 7 in Gen., tom. 4, col. 66Ipsa ergo benedictio est, in magno numero, et multitudine augeri, et multiplicari. Nam quia animatae creaturae erant animalia, volebantque perpetuo esse, ideo subdidit:Crescite.Verbum enim illud usque in praesentem diem illa conservat.Crescite et multiplicamini,etc.BEDA, in Hexaem.Ad utrumque genus animantium de aquis factorum, id est pisces et aves, pertinet. Quia sicut omnes pisces nonnisi aquis vivere possunt,ita plurimae aves; quae si in terris aliquando requiescunt, fetusque faciunt, non tamen de terra, sed de mari vivunt, et libentius mari quam terra utuntur.Mystice.ISID. et AUG., ubi supra.Die quinta facta sunt in aquis reptilia animarum vivarum, id est, homines in vitam renovati per sacramentum baptismi. Facta sunt volatilia, id est, animae volantes ad superna. Incipit provecta mens quinto die in actionibus turbulenti saeculi, tanquam in aquis maris operari, propter utilitatem fraternae societatis, et de corporalibus agnitionibus quae ad mare, id est hanc vitam, pertinent, producere animarum vivarum reptilia, id est opera quae prosunt animis vivis; et cetos magnos, id est fortissimas agnitiones, quibus fluctus saeculi dirumpuntur et contemnuntur; et volatilia coeli, id est, voces coelestia praedicantes.