Genesis*

Caput 12: 1

dixit autem Dominus ad Abram egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram quam monstrabo tibi
(* Traductions européennes)

Glose

Egredere de terra,etc.AUG. ubi supra.Consideranda est narratio Stephani de hac re, etc., usque ad sic igitur locatus est in terra illa Abram, quando ibi vixit usque ad nativitatem Jacob.STRAB.Notandum quod jam egressus fuerat de terra sua, sed tunc egressus fuerat corpore, non mente et voluntate; habebat enim animum forsitan revertendi, quando dictum est ei:Egredere,etc.ISID.Reliquit terram Christus et cognationem Judaeorum, et magnificatus est in populis gentium. Nobis quoque exeundum est de terra nostra, id est, de facultatibus et opibus terrenis, et cognatione, id est conversatione vitiorum, quae, nobis a nativitate cohaerentia, quasi affinitates consanguinitatis sunt conjuncta; etde domo patris,id est de memoria mundi, ut ei renuntiantes possimus cum populo Dei dilatari, et in terram promissionis coelestis, cum tempus venerit, introduci.