Genesis*

Caput 17: 19

et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi filium vocabisque nomen eius Isaac et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum
(* Traductions européennes)

Glose

Constituam pactum meum,etc. Pactum vero Domini cum Isaac, populo scilicet fideli, quem mater Ecclesia per fidem et baptismum generavit.Et foedus sempiternum,quia aeternae vitae possessio ei soli promittitur, qui cum capite suo Christo regnum coeli semper possidebit.