Genesis*

Caput 19: 14

egressus itaque Loth locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias eius et dixit surgite egredimini de loco isto quia delebit Dominus civitatem hanc et visus est eis quasi ludens loqui
(* Traductions européennes)

Glose

Egressus,etc.HIER., in Q. Hebr.In sequentibus filiae Lot virgines fuisse leguntur; et ipse ad Sodomitas dixit:Ecce duae filiae meae quae non cognoverunt virum,etc. Nunc autem dicitur habuisse generos. Sed quidam arbitrantur eas quae viros habuerunt in Sodomis perisse, et quae virginet erant cum patre exisse. Sed Hebraica veritas habet.Egressus est Lot, et locutus est ad sponsos qui accepturi erant filias ejus:virgines ergo filiae necdum fuerant matrimonio copulatae.