Genesis*

Caput 19: 31

dixitque maior ad minorem pater noster senex est et nullus virorum remansit in terra qui possit ingredi ad nos iuxta morem universae terrae
(* Traductions européennes)

Glose

Dixitque major ad minorem,etc. Quod pro excusatione dicitur filiarum, quia genus humanum defecisse putaverunt, ideoque cum patre accubuerunt. Non autem excusat patrem quod sequitur,et nescivit quod dormissent cum eo;appungunt enim desuper Hebraei obelo, quasi superfluum, quasi incredibile sit, quia rerum natura non capiat coire quempiam nescientem.STRAB.Lot inexcusabilis est, primo quia angelo non credidit; deinde quia inebriatus est, et fuit peccatum causa peccati.HIERON.Sic prava suggestio et delectatio, ut incestae mulieres, insidiantur continentibus, ut accepta occasione, torpentes vino fallaciae imbuant, et a statu rectitudinis quasi ignorantes dejiciant.