Genesis*

Caput 19: 32

veni inebriemus eum vino dormiamusque cum eo ut servare possimus ex patre nostro semen
(* Traductions européennes)

Glose

Veni, inebriemus,etc.ALC.Didicerant duae filiae Lot consummationem mundi futuram per ignem: sed, tanquam puellae non perfectae, neque sciebant quod, Sodomitis igne vastatis, multum spatium integrum remaneret; et suspicatae sunt tale aliquid factum, quale in temporibus Noe audierant, et ad reparandum genus humanum superstites se esse cum patre. Et quamvis grande crimen concubitus patris, gravior videbatur impietas, si servata castitate spem posteritatis delerent. Ideo consilium ineunt, et patris moestitiam vel rigorem vino molliunt, et singulis singulae noctibus suscipiunt ab ignorante conceptum, nec repetunt.