Genesis*

Caput 2: 19

formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae et universis volatilibus caeli adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea omne enim quod vocavit Adam animae viventis ipsum est nomen eius
(* Traductions européennes)

Glose

Adduxit ea,etc.AUG., l. IX de Gen. ad litt., c. 14, tom. 3Non sicut venatores, vel aucupes; nec jussionis vox de nube facta est, quam rationales animae intelligere solent; hanc enim naturaliter non intelligunt bestiae, vel aves, etc., usque ad terra esse creata intelliguntur.HIERON.Videtur primam linguam humano generi fuisse Hebraeam, quia nomina quae usque ad divisionem linguarum in Genesi legimus, constat esse illius.