Glose
Appellavitque,etc.[AUG.]Mystice. Significans gentes quae salvae fierent in Ecclesia per Christum, nomen Christi accepturas, quod prius non habebant; unde, Isa. LXV:Vocabo servos meos nomine alio.Adae vero non inveniebatur,etc.[AUG., lib. IX de Gen. ad litt., cap. 15 et seq.]Videndum est quomodo facta sit mulieris formatio, quae mystice dicitur aedificatio, etc., usque ad ut intelligamus per illam extasim Adam divinitus haec dixisse.Adae vero non inveniebatur adjutor.Nullus fidelis justus Christo aequari potest. Psalm. 44:Speciosus enim forma prae filiis hominum.Nemo enim poterat genus humanum liberare nisi ipse. Unde Apocalypsis 5:Nemo inventus est dignus aperire librum et solvere signacula ejus,etc.Adae vero non inveniebatur,etc.[AUG., de Gen. contra Manich., l. 2, c. 13]Facta est mulier in adjutorium viri, etc., usque ad et dominio rationis cooperante gratia subjugare.