Glose
Mille argenteos,etc. Quasi jocando loquitur: quia illa dixit fratrem suum esse qui maritus erat, et hortatur ut in posterum hoc meminerit, ne deinceps simile improperium deprehensa incurrat. Mille argentei dantur Christo, cum eloquentes doctores mundi de gentili conversatione ad fidem Christi tenendam et praedicandam assumuntur. Millenarius enim ex denario quadratus, stabilem et solidam designat evangelicae praedicationis doctrinam.