Genesis*

Caput 21: 14

surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae cum abisset errabat in solitudine Bersabee
(* Traductions européennes)

Glose

Tollens panem.etc.ALC. EX BEDA, c. 21Cum ergo Abraham ejiceret Agar, tollens panem, ideo humeris imposuit, etc. usque ad quia quidam de populo sub umbra ligni crucis refugium petituri sunt.Sumpsit panem et utrem aquae.AUG. Q. in Gen. tom. 3Quaeritur quomodo imposuit in humeris puerum tam grandem? Nam qui fuerat antequam esset natus Isaac, tredecim annorum circumcisus, cum esset Abraham nonaginta novem, et natus sit Isaac centenario patre; ludebat autem Ismael cum Isaac quando Sara commota est, utique cum puero grandiusculo, qui jam fuerat ablactatus: profecto plus quam sedecim annorum fuit quando cum matre expulsus est. Sed ut hoc quod cum parvulo lusit, per recapitulationem dictum accipiamus, antequam ablactaretur Isaac; etiam sic amplius quam tredecim annorum puer humeris matris non potuit imponi; sed subaudiendum est, dedit puerum suum, etc.Imposuit scapulae ejus.HIER. in Q. Hebr.Quando Isaac natus est, tredecim annorum erat Ismael, et post ablactationem ejus cum matre expellitur. Apud Hebraeos varia opinio est, aliis asserentibus quinto anno ablactationis tempus ejus statutum, aliis duodecimo. Nos igitur, ut breviorem eligamus aetatem, post decem et octo annos supputamus Ismaelem ejectum cum matre, nec convenire jam adolescentem matris sedisse cervicibus. Verum est autem illud Hebraeae linguae idioma, quod omnis filius ad comparationem parentum infans vocetur et parvulus. Romae quoque usque hodie omnes filii infantes vocantur.