Genesis*

Caput 22: 1

quae postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad eum Abraham ille respondit adsum
(* Traductions européennes)

Glose

Quae postquam,etc.AUG., Quaest. in Gen., tom. 3Jacobus dicit quod neminem tentat Deus; sed usualiter, tentare, pro eo quod est pro are, dicimus. Jacobus autem dicit de ea tentatione, qua quisque peccato [Al.,peccator] implicatur. Unde I Thess. 1:Ne forte tentaverit vos is qui tentat.Alibi enim scriptum est Deut. 13:Tentat vos Deus vester, ut sciat si diligatis eum, id est, vos scire faciat.Vires enim dilectionis suae homo ignorat, nisi experimento cognoscat.