Genesis*

Caput 22: 2

ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi
(* Traductions européennes)

Glose

Tolle filium,etc.ALC. in Gen., tom. 1Non statim jussus est Abraham filium occidere, sed triduo ad immolandum ducere, ut longitudine temporis tentatio augeretur. Per triduum enim, crescentibus curis, paterna viscera cruciantur, et prolixo spatio pater filium intuetur, cibum cum eo sumit, tot noctibus pendet puer in amplexu patris, cubat in gremio, et per singula momenta in paterno affectu dolor occidendi filii cumulatur.Quem diligis,etc.BEDA in Gen., c. 22De charitatis admonitione et nominis recordatione tentatio cumulatur, et paternus affectus movetur in memoria promissionis, quia dictum est:In Isaac vocabitur tibi semen,tanquam si ille occideretur, tota spes promissionis frustraretur.Vade in terram.HIER. Q. Hebr., tom. 3Aiunt Hebraei hunc montem esse in quo postea templum aedificatum est in area ornae Jebusaei. Unde 2, Par. 3:Coeperunt aedificare templum mense secundo, secunda die mensis, in monte Moria,qui idcircoilluminansinterpretatur etlucens,quia ibi estdebirid est oraculum Dei, et spiritus qui homines docet veritatem et prophetias inspirat.