Genesis*

Caput 25: 12

hae sunt generationes Ismahel filii Abraham quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarrae
(* Traductions européennes)

Glose

Hae sunt generationes,etc. Hi populi ante filios Isaac computantur, qui cum sint de semine Abrahae, non tamen computantur in semine, quia prius est quod animae est, deinde quod spirituale. Unde post computationem carnalium, ponitur genealogia Isaac, de quo facta est promissio, et electorum propaganda successio.