Genesis*

Caput 27: 2

cui pater vides inquit quod senuerim et ignorem diem mortis meae
(* Traductions européennes)

Glose

Vocavitque Esau.ISID. in Gen., tom. 5Esau venator, et agricola Jacob vero simplex habitabat in tabernaculis. Esau populum Hebraicum, Jacob gentilem populum significat. Isaac vero Deum, qui utrumque populum, illum per legem, istum per fidem, sibi filios fecit. Esau agricola erat, quia Judaeus pro terrenis Deo serviebat, cui non est dictum, ut esset pauper spiritu, mitis, pacificus, misericors, persecutionem patiens, ut copiosam mercedem haberet in coelis; sed:Si custodieritis mandata mea, dabo vobis pluvias temporibus suis,etc., quae pertinent ad carnis delicias. Fuit etiam venator, quia per effusionem sanguinis arietum et vitulorum, et hircorum, Deum placabat.Jacob simplex habitabat in tabernaculis,quia electi de gentibus fide et voluntate Deo placere studuerunt. Per tabernacula, diversas per orbem Ecclesias vel diversos ordines intelligimus