Genesis*

Caput 27: Versus 3-5

Sume arma,etc. Isaac diligebat Esau, quia de venatione ejus vescebatur. Rebecca diligebat Jacob, Isaac Deum; Rebecca autem praescientiam Dei figurat, quia diligebat Deus populum Judaeorum, eo quod assidue eorum oblationibus placabatur. Sed praesciens populum gentium multo meliorem futurum, per praescientiae suae gratiam amplius diligebat. Esau in venatione morante, ut de agrestibus animalibus cibos patri exhiberet et benediceretur, mater Jacob ad benedictionem percipiendam patri applicuit: quia adhuc Judaei in legalibus morantur, et ad fidem Christi tarde occurrunt, mater gratia gentiles fidem avide suscipientes ad percipiendam benedictionem Judaeis debitam obtulit. Qualiter autem benedictionis donum promeruerint, testantur opera Jacob, quae pro benedictione suscipienda gessit.
(* Traductions européennes)