Genesis*

Caput 3: 5

scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo aperientur oculi vestri et eritis sicut dii scientes bonum et malum
(* Traductions européennes)

Glose

Eritis sicut dii,etc.STRAB.Mystice. Artificiali dolo verba componit, ut si per inobedientiae contemptum subvertere nequiverit, saltem in hoc quod fidem corruperit, et idololatriam suaserit, victorem se glorietur: si autem per inobedientiae contemptum seduxerit, in utroque victor existat.AUG., de Gen. contra Manich., l. 2, c. 15, tom. 3Interrogata mulier respondit, etc., usque ad nullo enim regente per suam potestatem solus Deus beatus est.