Genesis*

Caput 34: 1

egressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres regionis illius
(* Traductions européennes)

Glose

Egressa est autem Dina,etc.GREG. in Pastor., c. 30Dina, ut mulieres extraneae regionis videat, egreditur, cum mens sua studia negligens, actiones alienas curans, extra ordinem proprium evagatur. Quam Sichem, princeps terrae, opprimit, quia inventam in curis exterioribus diabolus corrumpit. Et conglutinata est anima ejus cum ea, quia unitam sibi per iniquitatem respicit. Et quia mens a culpa resipiscens afficitur, et admissum flere conatur: corruptor spem ac securitatem vacuam ante oculos vocat, quatenus utilitatem tristitiae subtrahat. Unde additur:Tristemque blanditus delinivit.Modo enim, aliorum facta graviora; modo nihil esse quod factum est; modo misericordem Deum loquitur, et tempus ad poenitentiam pollicetur: ut dum per haec decepta mens ducitur, poenitentia differatur, ut tunc bona nulla percipiat, quam nunc mala contristant: et tunc plenius absorbeatur suppliciis, quae nunc gaudet in deliciis.