Glose
Fecitque ei tunicam polymitam.[HIER.]Protunica variaAquila interpretatus est , id esttalarem,Symmachusmanicatam,sive quod ad talos usque descenderet et manibus artificis mira esset varietate distincta, sive quod haberet manicas: antiqui enim magis colobiis, id est vestibus sine manicis utebantur.[GREG., hom. XXV in Evang.]Quia Joseph inter fratres usque ad finem vitae justus perseverasse describitur, solus talarem tunicam habuisse perhibetur. Quid est talaris tunica, nisi actio consummata? Quasi enim protensa tunica talum corporis operuit, cum bona actio ante oculos Dei usque ad terminos vitae nos regit. Unde Moyses caudam hostiae offerri praecepit, ut opus bonum quod incipimus perseveranti fine compleamus.