Genesis*

Caput 38: 25

quae cum educeretur ad poenam misit ad socerum suum dicens de viro cuius haec sunt concepi cognosce cuius sit anulus et armilla et baculus
(* Traductions européennes)

Glose

Quae cum duceretur, etc.ISID.Postea vero publicis signis annuli, monilis et virgae, vicit temere judicantes Judaeos, quos jam Judas significabat; qui hodie quoque dicunt non hunc esse populum Christi, nec Abrahae semen, sed prolatis documentis nostrae vocationis, justificationis, et glorificationis, confunduntur, et nos magis quam se justificatos esse confitebuntur. Pignora enim se habere refert Ecclesia, quae accusatur a Judaeis quasi adultera legis: sed ostendit virgam signum passionis, et monile legitima legis, et annulum pignus immortalitatis.