Genesis*

Caput 4: 19

qui accepit uxores duas nomen uni Ada et nomen alteri Sella
(* Traductions européennes)

Glose

Qui accepit duas uxores,etc.ISID., ut supra.Notandum quod generationes ab Adam per Cain undenario terminantur, in quo transgressio signatur. Lamech namque septimus est, cui tres filii et una filia adduntur, ut undenarius impleatur, per quem peccatum significatur: nam et a femina clauditur generatio, quae initium peccati fuit, per quod voluptas carnis, quae resistit spiritui. Unde Noema vocatur, id est,voluptas.In hac progenie Lamech primus contra morem, contra naturam, per bigamiam adulterium commisit.