Genesis*

Caput 4: 20

genuitque Ada Iabel qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum
(* Traductions européennes)

Glose

Genuitque Ada Jabel,etc.HIER. in quaest. Hebr.De bigamia nascitur Jabel habitans in tentoriis, quae mutabilia instabilitatem eorum figurant, qui circumferuntur omni vento doctrinae. Nascitur et Tubal, qui inventor musicae, etc., usque ad sicut Jabel, Tubal et Tubalcain.