Glose
Dixitque Lamech,etc.[RAB.]Aiunt Hebraei Lamech diu vivendo caliginem oculorum incurrisse, et adolescentem ducem et rectorem itineris habuisse. Exercens ergo venationem, sagittam direxit quo adolescens indicavit, casuque Cain inter fruteta latentem interfecit; et hoc est quod dicit:Occidi virum in vulnus meum,id est vulnere quod infixi non bestiam sed hominem occidi; unde et furore accensus occidit adolescentem.
Glose
Occidi virum,etc.[STRAB.]Id est Cain:in vulnus meum,quia pro illo vulnerabor, id est, occidar;et adolescentulum in livorem meum,quia pro illo quoque damnabor.