Genesis*

Caput 4: 26

sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos iste coepit invocare nomen Domini
(* Traductions européennes)

Glose

Quem vocavit Enos,etc. Enos interpretaturhomo:quicoepit invocare nomen Domini,quia per mortem Christi, quam significavit Abel, et per resurrectionem, quam significat Seth, fit homo confitens Dominum conditorem, et vitae perditae reparatorem.HIERON.Quem vocavit Enos.Enos interpretaturhomo,quicoepit invocare nomen Domini:sicut Adamhomointerpretatur, ita etiam Enos juxta Hebraicam veritatemhomo,velvir;et pulchre, quia hoc vocabulum habuit, dictum est quia initium fuit tunc invocandi nomen Domini: licet plerique Hebraeorum arbitrantur quod tunc primum in nomine Domini et in similitudine ejus fabricata sunt idola.