cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem occidit Cain
(* Traductions européennes)
Glose
Cognovit quoque adhuc,etc. Per Seth, qui interpretaturresurrectio,signatur vita Christi ex mortuis: quod in verbis matris significatur:Posuit mihi Dominus semen aliud,quasi dicat Ecclesia: Quae luctum pertuli de mortuo, gaudeo de resuscitato.