Genesis*

Caput 42: 38

at ille non descendet inquit filius meus vobiscum frater eius mortuus est ipse solus remansit si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis deducetis canos meos cum dolore ad inferos
(* Traductions européennes)

Glose

Deducetis canos meos,etc.AUG.Quaeritur utrum ideo ad infernum, quia cum tristitia, an etiam si abesset tristitia, tanquam ad infernum moriendo descensurus haec loquatur? De inferno enim magna quaestio est, et quid inde Scriptura sentiat, ubicunque hoc memoratum fuerit, observandum est.