Glose
Cui respondit Ruben,etc.[STRAB.]Ruben ait:Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi,etc., nec tamen obtinuit. At Judas dicens:Reus ero peccati in patrem omni tempore,impetravit, quia ei commissus est Benjamin. Plus est ergo reum esse peccati, quam corporaliter occidi.