Glose
Cunctae animae quae ingressae sunt cum Jacob in Aegyptum,etc.[AUG.]Videndum est quid respondeatur eis qui hoc testimonio confirmant a parentibus animas cum corporibus propagari: animas enim dictas pro hominibus, a parte totum figurata locutione, nullus ambigit. Sed quomodo ipsam partem, id est animam cujus nomine totus homo significatus est, alienamus ab eo quod dictum est,exierunt de femoribus ejus,ut carnes ex illo tantum natas[quamvis solae animae nominentur]accipiamus, quaerendi sunt modi locutionum in Scripturis.