Genesis*

Caput 49: 1

vocavit autem Iacob filios suos et ait eis congregamini ut adnuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis
(* Traductions européennes)

Glose

ALBIN.In benedictionibus Jacob historia tenenda, et allegoria investiganda: historia de divisione terrae promissionis, allegoria de Christo et Ecclesia, quae in novissimis temporibus revelanda; prius tamen historiae fundamenta sunt jacienda.