Leviticus*

Caput 1: 1

vocavit autem Mosen et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimoniidicens
(* Traductions européennes)

Glose

Vocavit,etc.ISICH. in Levit.Per conjunctionem sequentia jungit praecedentibus; initium, scilicet libri hujus cum fine praecedentis: unius enim et ejusdem diei opus in utroque continetur. Liber quoque Numeri, quia nihil habet medium inter se et Leviticum, simile sortitur prooemium; hoc est:Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai,etc.Num. 1.. Nihil ergo post historiam Levitici ante historiam Numeri populus egit: neque enim locum mutaverat, quia necdum tabernaculum dedicaverat, nec multum temporis praeterierat. In primo quippe mense secundi anni, ejusdem mensis initio agere coeperunt. In Exodo autem et Genesi, quia multum temporis medium, mortis Joseph et egressionis filiorum Israel, fluxerat, conjunctio non obtinet principium, sed opportunum dispensationi eorum dispensatur exordium:Haec sunt nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt Aegyptum.ISICH.Secundum 70.Revocavit.Sicut secundum eosrevocavitDeus Beseleel ex nomine, quando praecepit fieri tabernaculum secundum figuram, quae ostensa est in monte: ergo et nunc quamdam sacrificiorum intelligibilium imaginem describere praecepit; haec revocatio quippe quamdam dispensationem rerum vel verborum ad superiora respicientium innuit.ORIG. hom. 1 in Levit.Vocavit autem,etc. In principio, etc., usque ad qui ad haec audienda interiores aures afferunt mundas.ISICH. in Levit.Quod non diligat Deus Judaeorum sacrificia, etc., usque ad et aperte haec vocatio dispensationem verborum vel rerum respicientium ad superiora innuit.ORIG. homil. 1 Exod.Hominem quem primo posuit ad offerendum Domino, etc., usque ad sacrificium quoque duplex est quod et terrestria et coelestia salvet.ID., ibid.Homo qui ad imaginem Dei et similitudinem factus rationabiliter vivit, etc., usque ad et collum ejus sicut turturis.ISICH. in Levit.Simplicem designat hominem, etc., usque ad jumentis etiam salus conceditur.ID.Sacrificium Deus exigit ut nobis proficiat, non sibi, etc., usque ad quae tandem pro nobis aut contra nos testimonium dicant.