Glose
Omnia adolebit.Haec omnia super altare offerentem ponere jubet ut omnem nostrum hominem, spiritualibus scripturis quae de intelligibili altari Dominici corporis dictae sunt, coaptemus, et ad imitationem ejus vivere studeamus.Et odorem.Quando sacrificium nostrum holocaustum fit, et offerimus omnia super intelligibile altare, tanquam imitatores Christi conversationem vitae nostrae conformantes ei, tunc offertur Domino odor suavissimus.