Leviticus*

Caput 1: 3

si holocaustum fuerit eius oblatio ac de armento masculum inmaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii ad placandum sibi Dominum
(* Traductions européennes)

Glose

De armento,etc.ISID.Primum sacrificium est vitulus, id est Christus,de armento,id est de patriarcharum stirpe progenitus, qui aratro suae crucis terram carnis nostrae perdomuit, et Spiritus sancti semen virtutum fruge ditavit.ORIG., ut supra.Vitulus superbus, caro nostra, etc., usque ad oleum autem charitatis et pacis et aliarum virtutum non habuerunt.Ad placandum,etc. Juxta LXX autem hoc acceptum dicit offerenti, scilicet si enim acceptum nobis vere sit, et cor nostrum recte judicans, nullique adhaerens passioni, munus ad suscipiendum dignum probaverit: tunc orare in conspectu Domini, id est remissionem possumus obtinere. Unde coram ipso suadebimus corda nostra, quia si reprehenderit nos cor nostrum, scimus quia major est Deus corde nostro, et cognoscit omnia, etc.