Glose
Locutus est Dominus.[ISICH.]Quidquid a Deo factum ipsa institutionis auctoritate mundum est. In animalibus igitur mores pinguntur hominum, et actus, et voluntates, ex quibus fiunt mundi vel immundi.[ID.]Dixit Dominus ad Noe:Omne quod movetur et vivit, erit vobis in cibum[Gen. 9.], etc. In Genesi quoque dictum est:Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona[Gen. 1.]. Hic autem quaedam prohibentur, velut mala, et immunda decernuntur. Non sunt tamen ista contraria sibi: nam et Judaeorum gastrimargiam ad modicum Dominus reprimit, et spiritualis praeceptorum expositio quales debeant esse instruit. Lex enim nutrimentum est animae rationalis rationabiliter intellecta. Sicut autem in superioribus per oblationes figuravit offerentes, sic nunc per ea quae comeduntur exprimit comedentes.