Glose
Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes,etc. Qui contemplativis videntur esse similes, sed tanquam reptilia terrenis inhaerent concupiscentiis, etiamsi in quatuor pedibus ambulent, id est si evangelicam praedicationem simulent, quae vocat ad poenitentiam; quia non vere socialem amplectuntur vitam, voluptatibus servientes, abominabiles sunt.