Glose
Quidquid autem ambulat,etc. Quia cum sint in carne, non secundum carnem ambulant[II Cor. 10.], sed a sordidis actionibus exsiliunt, et terrenis hominibus permiscentur, ut instruant et doceant: sicut Dominus cum peccatoribus et publicanis[Matth. 9.]. Habere nos oportet crura sublimiora pedibus, ne claudicemus utroque pede, sicut Judaei in lege et prophetis; sed crura habeamus recta, sicut Cherubin, de quibus dicitur:Crura eorum recta, et pennati pedes eorum[Ezech. 1.].