Leviticus*

Caput 11: 35

et quicquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud inmundum erit sive clibani sive cytropodes destruentur et inmundi erunt
(* Traductions européennes)

Glose

Sive clibani.Per hoc magistri designantur, in quibus cibi sacrae doctrinae coquuntur operatione et igne Spiritus sancti. Nec mirum: Moab enim lebes appellatur:Moab olla spei meaeRom. 2..Chytropodes,etc. Quia qui docent non furari, furantur; et qui praedicant non moechari, moechantur: doctrina tamen munda est. Unde fontes et caetera.