Glose
Homo.[ID.]Aliquando excellenter accipitur, qui Dei imaginem et naturae servat dignitatem. Aliquando peccator, in quo dignitas deformatur, sicut hic.In cujus carne,etc. In carne et cute lepram portat, qui carnalia vel exteriora suadere certat, ut Corinthiani, qui putabant resurrectionem futuram in voluptate carnis: et in fide manentibus, quamvis carnaliter vivant, non imputari peccata.Aut quasi lucens.Lepra alia nimis vel moderate obscura, nondum effervente passione, quae nimia indiget deliberatione. Alia nimis clara et perspicua, cujus aperta cognitio.Plaga leprae.[ISID.]Lepra falsa doctrina; leprosi haeretici, qui unitatem verae fidei non habentes, varios doctrinae profitentur errores, vera falsis admiscentes et Ecclesiam, sicut lepra corpora, irradiando commaculant.In corpore lepram gerit, qui Ecclesiae detrahit, sicut Carpocratiani, qui negant resurrectionem carnis, et Novatiani, qui nuptias damnant, et peccantibus auferunt poenitentiam.Vel ad unum quemlibet filiorum ejus,etc. Cognatorum secundum spiritum, a quo habet sacerdotium, quibus inest perfecta et plena prophetia, ut discernere possint subtilia et animae motus absconditos.